monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, I <<<     >>> III

Caput II SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Multa enim fiunt quidem a malis contra voluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque virtutis, ut in eos exitus sive fines, quos bonos et iustos ipse praescivit, tendant omnia, quae voluntati eius videntur adversa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur voluntatem, ut quibus lenis erat verbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inveniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit.
2 Dicitur etiam voluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: "Deus enim est, qui operatur in vobis et velle," sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit.
3 Sic et lex eius vocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: "In lege vestra scriptum est," cum alio loco legamus: "Lex Dei eius in corde eius."
Secundum hanc voluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam velle dicitur, quod non ipse vult, sed suos id volentes facit; sicut dicitur cognovisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur.
4 Neque enim dicente apostolo: "Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo," fas est ut credamus, quod eos tunc cognoverit Deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognovisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit.
5 De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. Secundum hanc ergo voluntatem, qua Deum velle dicimus quod alios efficit velle, a quibus futura nesciuntur, multa vult nec facit.
Multa enim volunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta voluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi voluntatem sancto Spiritu suo fecerit.
6 Ac per hoc, quando secundum Deum volunt et orant sancti, ut quisque sit salvus, possumus illo modo locutionis dicere: "Vult Deus et non facit"; ut ipsum dicamus velle, qui ut velint isti facit. Secundum illam vero voluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque voluit non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura iam fecit.
7 Verum antequam veniat tempus, quo voluit ut fieret, quod ante tempora universa praescivit atque disposuit, dicimus: "Fiet quando Deus voluerit"; si autem non solum tempus quo futurum est, verum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: "Fiet, si Deus voluerit"; non quia Deus novam voluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius inmutabili praeparatum est voluntate, tunc erit.